- FILIA
- FILIAunicum Matris votum, in Amazonum gente. Apud Romanos, supplicationes, et vota Veneri, uti Τριτοπάτοοσι , seu Θεοῖς μενεθλίοις, apud Athenienses, pacique, magis pro filiis, quam siliabus, concepta: interim sine ullo sexus discrimine, et Puerpera edere, et Pater suscipere dictus est. Quae prima nata, primogeniturae quoque iure aliquo gaudere consuevit. Namque e solis femellis numquam exponuntur primitivae, Th. Bartholin. de Puerperio Vett. Olim vero, si sexus esset sequioris, partum tollere nolebant patres. Ovid. Met. l. 9. v. 778.Edita forte tuo fuerit si femina partu;(Invitus mando: pietas, ignosce) necetur.Lustrico die, quo nomen adepturae erant filiae, lustrabantur, eratqueve is octavus a nativitate, sicut maribus nonus, uti Festus docet, causam suggerente Censorino, ex Plutarch. in Quaest Rom. Simul autem lustrabatur mater, longiori morâ. Et quidem apud Hebraeos, quae filiam esset enixa, octoginta dies in purificatione explevit, 40. saltem, quae masculum. Tot enim diebus censebantur impurae, quamquam septem tantum diebus summa fuerit impuritas, reliquis a sacro contactu arcerentur. Eodem lustrationis die Aegyptii Arabesque feminae clitoridem hodiequeve incidunt, more diu inveterato. Apud Hebraeos initio mensis nomen impositum, apud Graecos septimo a nativitate die. Cumqueve varia maribus apud Romanos essent, feminae, et servi solis fere gaudebant nominibus, quae varie ad distinctionem inflectebantur, nonnumquam praenominibus etc. Qua de re vide infra, in voce Infans, item Puerpera, alibique passim uti de Filiarum educatione, in voce Oecuria, item Parthenon. Cum nuptiis iam maturuisiet Filia, ex gremio Matris eam a Sponso rapi mos erat apud Romanos, quem ritum eleganter expressit Appulei. l. 4. causam Festus, Rapi simulatur virgo ex gremio, matris, aut si ea non est, ex proxima necessitudine, cum ad virum trabitur quod videlicet ea res feliciter Romulo cessit. Facem postmodum praeferebat, in ipsa Nuptiali festivitate, mater, apud Graecos Babarosque, usu vetustissimo ut supra diximus in voce Fax. Unde amissâ filiâ Mater, apud Claud. de Raptu Proserp. l. 3. Carm. 36. v. 405. et seqq.—— Laniato pectore longasInchoat illa vias, et sic ingressa profatur:Non tales gestare tibi, Proserpina, taedas,Sperabam: sed vota mihi communia matrum.E' quibus verbis etiam, qui in funere Filiorum a Matribus factitatum, discas, vide quoqueve Euripid Medeâ, et hanc in rem plura apud Calp. Barth. Adversar. l. 35. c. 8. ut et hîc insuper, variis locis, inprimis, in vocibus Puella, Virgo etc. Addam saltem, apud Graecos, filias Parentibus, qui peregre erant domum reversis pedes lavare, osculari, atque oleo demulcere consuevisse, uti infra ex Aristophane videbimus in voce Parentes. Quo officio et erga Hospites defunctos, ubi de Peregrinis. Transiit vox ad alia, similitudine invitante; unde phrafi sacrâ minores urbes maiorum, et maiores, ipsius Metropolis Hierosolymae, Filiae, toties appellantur. Sic apud Monasticae quoque Rei Scriptores, Monasteria, quae ab aliis maioribus peculiari quâdam familiaritate dependent, Filias dici, notat C. du Fresne Gloss.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.